monumenta.ch > Plinius > sectio 144

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 144
{LI} lectos vero iam pridem mulierum totos operiri argento, quaedam et triclinia. quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio eques Romanus, non ut operiret aut Deliaca specie faceret, sed Punicana; eadem et aureos fecit, nec multa post argentei Deliacos imitati sunt. quae omnia expiavit bellum civile Sullanum.